Biblia Sacra Vulgata


Psalmi 103



1 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es
2 amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem
3 qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti
4 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem
5 qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum
6 abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae
7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
8 ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis
9 terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram
10 qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant
11 ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam
12 super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem
13 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra
14 germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra
15 et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat
16 saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
17 ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
18 montes excelsi cervis petra refugium ericiis
19 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae
21 leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi
22 oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
23 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam
24 quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
25 hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus
26 ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei
27 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
28 dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono
29 abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
30 emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae
31 sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis
32 qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt
33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
34 placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino
35 deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino