Biblia Sacra Vulgata


Daniel 3



1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis
2 itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex
3 tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor
4 et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis
5 in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex
6 si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis
7 post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex
8 statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos
9 dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive
10 tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream
11 si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem
12 sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant
13 tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis
14 pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis
15 nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea
16 respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi
17 ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare
18 quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus
19 tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat
20 et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem
21 et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis
22 nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis
23 viri autem hi tres id est Sidrach Misach et Abdenago ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non reperi
24 et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino
25 stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait
26 benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula
27 quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera
28 iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra
29 peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus
30 et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset
31 omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero iudicio fecisti
32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram
33 et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te
34 ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum
35 neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum
36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut arenam quae est in littore maris
37 quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra
38 et non est in tempore hoc princeps et dux et propheta neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te
39 ut possimus invenire misericordiam tuam sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur
40 sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te
41 et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam
42 nec confundas nos sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae
43 et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Domine
44 et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala confundantur in omni potentia tua et robur eorum conteratur
45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus et gloriosus super orbem terrarum
46 et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem naphtha et stuppa et pice et malleolis
47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem
48 et erupit et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis
49 angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace
50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit
51 tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Deum in fornace dicentes
52 benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis
53 benedictus es in templo sancto gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula
54 benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in saecula
55 benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubim et laudabilis et superexaltatus in saecula
56 benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula
57 benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
58 benedicite Angeli Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
59 benedicite caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
60 benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino laudate et superexaltate eum in saecula
61 benedicite omnes virtutes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
62 benedicite sol et luna Domino laudate et superexaltate eum in saecula
63 benedicite stellae caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
64 benedicite omnis imber et ros Domino laudate et superexaltate eum in saecula
65 benedicite omnes spiritus Dei Domino laudate et superexaltate eum in saecula
66 benedicite ignis et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
67 benedicite frigus et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
68 benedicite rores et pruina Domino laudate et superexaltate eum in saecula
69 benedicite gelu et frigus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
70 benedicite glacies et nives Domino laudate et superexaltate eum in saecula
71 benedicite noctes et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula
72 benedicite lux et tenebrae Domino laudate et superexaltate eum in saecula
73 benedicite fulgura et nubes Domino laudate et superexaltate eum in saecula
74 benedicat terra Dominum laudet et superexaltet eum in saecula
75 benedicite montes et colles Domino laudate et superexaltate eum in saecula
76 benedicite universa germinantia in terra Domino laudate et superexaltate eum in saecula
77 benedicite fontes Domino laudate et superexaltate eum in saecula
78 benedicite maria et flumina Domino laudate et superexaltate eum in saecula
79 benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino laudate et superexaltate eum in saecula
80 benedicite omnes volucres caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
81 benedicite omnes bestiae et pecora Domino laudate et superexaltate eum in saecula
82 benedicite filii hominum Domino laudate et superexaltate eum in saecula
83 benedicat Israel Dominum laudet et superexaltet eum in saecula
84 benedicite sacerdotes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
85 benedicite servi Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
86 benedicite spiritus et animae iustorum Domino laudate et superexaltate eum in saecula
87 benedicite sancti et humiles corde Domino laudate et superexaltate eum in saecula
88 benedicite Anania Azaria Misael Domino laudate et superexaltate eum in saecula Quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio ardentis flammae et de medio ignis eruit nos
89 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
90 benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini ei quia in omnia saecula misericordia eius Hucusque in Hebraeo non habetur et quae posuimus de Theodotionis editione translata sunt
91 tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere et ait optimatibus suis Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos Qui respondentes regi dixerunt Vere rex
92 respondit et ait Ecce ego video quattuor viros solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei
93 tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sidrach Misach et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite Statimque egressi sunt Sidrach Misach et Abdenago de medio ignis
94 et congregati satrapae et magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabala eorum non fuissent immutata et odor ignis non transisset per eos
95 et erumpens Nabuchodonosor ait Benedictus Deus eorum Sidrach videlicet Misach et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo
96 a me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach Misach et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est alius Deus qui possit ita salvare
97 tunc rex promovit Sidrach Misach et Abdenago in provincia Babylonis
98 Nabuchodonosor rex omnibus populis gentibus et linguis qui habitant in universa terra pax vobis multiplicetur
99 signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus Placuit ergo mihi praedicare
100 signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem