Biblia Sacra Vulgata


Esther 10



1 rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias
2 cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum