Biblia Sacra Vulgata


Psalmi 105



1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2 quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
5 ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
6 peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
8 salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
9 et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
10 et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
11 et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
12 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
13 cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
14 et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
15 dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
16 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17 aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
18 et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
19 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
21 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
22 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
23 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
24 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
25 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
26 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
27 et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
28 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
29 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
30 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
31 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum
32 et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
33 quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
34 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
35 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
39 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
40 iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam
41 et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
42 et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
43 multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
44 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
45 et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46 et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
47 salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
48 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia