Biblia Sacra Vulgata


Isaias 10



1 vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt
2 ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent
3 quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram
4 ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
5 vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea
6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum
7 ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum
8 dicet enim
9 numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria
10 quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria
11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius
12 et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius
13 dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes
14 et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret
15 numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est
16 propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis
17 et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una
18 et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus
19 et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos
20 et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate
21 reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem
22 si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam
23 consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae
24 propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti
25 adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum
26 et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti
27 et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei
28 veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua
29 transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit
30 hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth
31 migravit Medemena habitatores Gebim confortamini
32 adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem
33 ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur
34 et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet