Biblia Sacra Vulgata


Daniel 13



1 et erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioakim
2 et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae pulchram nimis et timentem Deum
3 parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Moysi
4 erat autem Ioakim dives valde et erat ei pomarium vicinum domui suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium
5 et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum
6 isti frequentabant domum Ioakim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia
7 cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomario viri sui
8 et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius
9 et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum
10 erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum
11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea
12 et observabant quotidie solicitius videre eam Dixitque alter ad alterum
13 eamus domum quia hora prandii est Et egressi recesserunt a se
14 cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam
15 ractum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomario aestus quippe erat
16 et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam
17 dixit ergo puellis Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomarii claudite ut laver
18 et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomarii et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos
19 cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt
20 ecce ostia pomarii clausa sunt et nemo nos videt et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum
21 quod si nolueris dicemus contra te testimonium quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te
22 ingemuit Susanna et ait Angustiae sunt mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras
23 sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini
24 et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam
25 et cucurrit unus ad ostia pomarii et aperuit
26 cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset
27 postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna Et facta est dies crastina
28 cumque venisset populus ad Ioakim virum eius venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam
29 et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim Et statim miserunt
30 et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis
31 porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie
32 at iniqui illi iusserunt ut discooperiretur erat enim cooperta ut vel sic satiarentur decore eius
33 flebant igitur sui et omnes qui noverant eam
34 consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus suas super caput eius
35 quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino
36 et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomarii et dimisit a se puellas
37 venitque ad eam adolescens qui erat absconditus et concubuit cum ea
38 porro nos cum essemus in angulo pomarii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri
39 et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit
40 hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus
41 credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi et condemnaverunt eam ad mortem
42 exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant
43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me
44 exaudivit autem Dominus vocem eius
45 cumque duceretur ad mortem suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel
46 et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius
47 et conversus omnis populus ad eum dixit Quis est iste sermo quem tu locutus es
48 qui cum staret in medio eorum ait Sic fatui filii Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel
49 revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam
50 reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes Veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis
51 et dixit ad eos Daniel Separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos
52 cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum Inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius
53 iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino Innocentem et iustum non interficies
54 nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi Qui ait Sub schino
55 dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium
56 et amoto eo iussit venire alium et dixit ei Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum
57 sic faciebatis filiabus Israel et illae timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram
58 nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi Qui ait Sub prino
59 dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini gladium habens ut secet te medium et interficiat vos
60 exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se
61 et consurrexerunt adversus duos presbyteros convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum
62 ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa
63 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis
64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps
65 et rex Astyages appositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius